LOGOI

Passage

Boethius, De consolatione philosophiae 4.P2.p1

lat boethius stoa001 perseus lat2

Tum ego: Papae, inquam, ut magna promittis! Nec dubito quin possis efficere; tu modo quem excitaueris ne moreris. Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet inbecillitas mali; at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans. Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult; at si potestas absit, uoluntas frustra sit. Quo fit ut si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis. Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitabis? Minime. Quod uero quisque potest, in eo ualidus, quod uero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est. Fateor, inquam. Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae quae diuersis studiis agitur ad beatitudinem festinare? Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum. Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? Minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum peruenire nituntur? Ita, inquam, consequens est. Sed certum est adeptione boni bonos fieri. Certum. Adipiscuntur igitur boni quod appetunt? Sic uidetur. Mali uero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent. Ita est. Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sunt imbecillos? Quisquis, inquam, dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable