LOGOI

Passage

Boethius, De consolatione philosophiae 4.P4.p1

lat boethius stoa001 perseus lat2

Tum ego: Fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem. Nec licet, inquit, uti conuenienti monstrabitur loco. Sed tamen si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur. Etenim quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgeantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere. Accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti uehementer exopto. Carebunt, inquit, ocius quam uel tu forsitan uelis uel illi sese aes timent esse carituros. Neque enim est aliquid in tam breuibus uitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet: quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur, quod quidem illis miseriae modum statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam; quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret. .Etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam. Tum ego: Mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium conuenire cognosco. Recte, inquit, aestimas. Sed qui conclusioni accedere durum putat, aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstrat uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium. Quidnam? inquam. Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coerceat. Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi, sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli. Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus? Et illa: Bonos, inquit, esse felices, malos uero miseros nonne concessimus? Ita est, inquam. Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ad-mixtione miseria est? Sic, inquam, uidetur. Quid si eidem misero qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur? Quidni? inquam. Sed puniri improbos iustum, impunitos uero elabi iniquum esse manifestum est. Quis id neget? Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit bonum esse omne quod iustum est contraque quod iniustum est malum. Liquere, respondi. 1 Habent igitur improbi, cum puniuntur, quidem boni aliquid adnexum poenam ipsam scilicet quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali ipsa impunitas quam iniquitatis merito malum esse confessus es. Negare non possum. Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti. Tum ego: Ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt. Sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis? Et magna quidem, inquit, quorum alia poenali acerbitate, alia uero purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non est, Id uero hactenus egimus, ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres quosque impunitos querebare, uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres intelicioremque fore, si diuturnior, infelicissimam uero, si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. Cui sententiae consequens est ut tum demum grauioribus suppliciis urgeantur, cum impuniti esse creduntur.

Provenance