Passage
Boethius, De consolatione philosophiae 4.P4.p2
lat boethius stoa001 perseus lat2
Tum ego: Cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici uerius puto. At si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda uideantur? Ita est, inquit illa. Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere, similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat dies caecat. Dum enim non rerum ordinem, sed suos intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem scelerum putant esse felicem. Vide autem quid aeterna lex sauciat. Melioribus animum conformaueris, nihil opus est iudice praemium deferente tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad peiora deflexeris, extra ne quaesieris ultorem. Tu te ipse in deteriora trusisti, ueluti si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis. At uulgus ista non respicit Quid igitur? Hisne accedamus quos beluis similes esse monstrauimus? Quid si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caecos putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis: infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam. Vellem, inquam, has ipsas audire rationes. Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas? Minime. Infelices uero esse qui sint improbi multipliciter liquet. Ita, inquam. Qui igituir supplicio digni sunt miseros esse non dubitas? Conuenit, inquam. Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam? Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis. Miserior igitur tibi iniuriae in lator quam acceptor esse uideretur. Consequitur, inquam. Hinc igitur aliis de causis ea radice nitentibus, quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam. Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores. Pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos non ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret, uel si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum uerteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent compensatione adipiscendae probitatis, nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? Malos uero odisse ratione caret. Nam si, uti corporum languor, ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas.