Passage
Boethius, De consolatione philosophiae 5.M4
lat boethius stoa001 perseus lat2
Quondam porticus attulit Obscuros nimium senes Qui sensus et imagines E corporibus extimis Credant mentibus imprimi, Vt quondam celeri stilo Mos est aequore paginae. Quae nullas habeat notas, Pressas figere litteras. Sed mens si propriis ingens Nihil motibus explicat, Sed tantum patiens iacet Notis subdita corporum Cassasque in speculi uicem Rerum reddit imagines, Vnde haec sic animis uiget Cernens omnia notio? Quae uis singula perspicit Aut quae cognita diuidit? Quae diuisa recolligit Alternumque legens iter Nunc summis caput inserit, Nunc decedit in infima, Tum sese referens sibi Veris falsa redarguit? Haec est efficiens magis Longe causa potentior Quam quae materiae modo Impressas patitur notas. Praecedit tamen excitans Ac uires animi mouens Viuo in corpore passio. Cum uel lux oculos ferit Vel uox auribus instrepit, Tum mentis uigor excitus Quas intus species tenet Ad motus similes uocaus Notis applicat ex teris Introrsumque reconditis Formis miscet imagines. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable