Passage
Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona 1.p1
lat boethius stoa003 perseus lat1
postulas, ut ex Hebdomadibus nostris eius quaestionis obscuritatem quae continet modum quo substantiae in eo quod sint bonae sint, cum non sint substantialia bona, digeram et paulo euidentius monstrem; idque eo dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter huiusmodi scriptionum. Tuus uero testis ipse sum quam haec uiuaciter fueris ante complexus. Hebdomadas uero ego mihi ipse commentor potiusque ad memoriam meam speculata conseruo quam cuiquam participo quorum lasciuia ac petulantia nihil a ioco risuque patitur esse seiunctum. 1 Prohinc tu ne sis obscuritatibus breuitatis aduersus, quae cum sint arcani fida custodia tum id habent commodi, quod cum his solis qui digni sunt conloquuntur. Vt igitur in mathematica fieri solet ceterisque etiam disciplinis, praeposui terminos regulasque quibus cuncta quae sequuntur efficiam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable