LOGOI

Passage

Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona 1.p11

lat boethius stoa003 perseus lat1

Quaestio uero huiusmodi est. Ea quae sunt bona sunt; tenet enim communis sententia doctorum omne quod est ad bonum tendere, omne autem tendit ad simile. Quae igitur ad bonum tendunt bona ipsa sunt. Sed quemadmodum bona sint, inquirendum est, utrumne participatione an substantia? Si participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt; nam quod participatione album est, per se in eo quod ipsum est album non est. Et de ceteris qualitatibus eodem modo. Si igitur participatione sunt bona, ipsa per se nullo modo bona sunt: non igitur ad bonum tendunt. Sed concessum est. Non igitur participatione sunt bona sed substantia. Quorum uero substantia bona est, id quod sunt bona sunt; id quod sunt autem habent ex eo quod est esse. Esse igitur ipsorum bonum est; omnium igitur rerum ipsum esse bonum est. Sed si esse bonum est, ea quae sunt in eo quod sunt bona sunt idemque illis est esse quod boni esse; substantialia igitur bona sunt, quoniam non participant bonitatem. Quod si ipsum esse in eis bonum est, non est dubium quin substantialia cum sint bona, primo sint bono similia ac per hoc hoc ipsum bonum erunt; nihil enim illi praeter se ipsum simile est. Ex quo fit ut omnia quae sunt deus sint, quod dictu nefas est. Non sunt igitur substantialia bona ac per hoc non in his est esse bonum; non sunt igitur in eo quod sunt bona. Sed nec participant bonitatem; nullo enim modo ad bonum tenderent. Nullo modo igitur sunt bona.

Provenance

  • Stable ID boethius:stoa003-perseus-lat1:1.p11
  • Source Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona — Perseus canonical-latinLit lemmatized (CLTK) · cc-by-sa-4.0
  • Receipt https://logoi.health/receipts/soul-word-journey-v0