Passage
Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona 1.p12
lat boethius stoa003 perseus lat1
Huic quaestioni talis poterit adhiberi solutio. Multa sunt quae cum separari actu non possunt, animo tamen et cogitatione separantur; ut cum triangulum uel cetera a subiecta materia nullus actu separat, mente tamen segregans ipsum triangulum proprietatemque eius piae ter materiam speculatur. Amoueamus igitur primi boni praesentiam paulisper ex animo, quod esse quidem constat idque ex omnium doctorum indoctorumque sententia barbararumque gentium religionibus cognosci potest. Hoc igitur paulisper amoto ponamus omnia esse quae sunt bona atque ea consideremus quemadmodum bona esse possent, si a primo bono minime defluxissent. Hinc intueor aliud in eis esse quod bona sunt, aliud quod sunt. Ponatur enim una eademque substantia bona esse alba, grauis, rotunda. Tunc aliud esset ipsa illa substantia, aliud eius rotunditas, aliud color, aliud bonitas; nam si haec singula idem essent quod ipsa substantia, idem esset grauitas quod color, quod bonum et bonum quod grauitas—quod fieri natura non sinit. Aliud igitur tunc in eis esset esse, aliud aliquid esse, ac tunc bona quidem essent, esse tamen ipsum minime haberent bonum. Igitur si ullo modo essent, non a bono ac bona essent ac non idem essent quod bona, sed eis aliud esset esse aliud bonis esse. Quod si nihil omnino aliud essent nisi bona neque grauia neque colorata neque spatii dimensione distenta nec ulla in eis qualitas esset, nisi tantum bona essent, tunc non res sed rerum uideretur esse principium nec potius uiderentur, sed uideretur; unum enim solumque est huiusmodi, quod tantum bonum aliudque nihil sit. Quae quoniam non sunt simplicia, nec esse omnino poterant, nisi ea id quod solum bonum est esse uoluisset. Idcirco quoniam esse eorum a boni uoluntate defluxit, bona esse dicuntur. Primum enim bonum, quoniam est, in eo quod est bonum est; secundum uero bonum, quoniam ex eo fluxit cuius ipsum esse bonum est, ipsum quoque bonum est. Sed ipsum esse omnium rerum ex eo fluxit quod est primum bonum et quod bonum tale est ut recte dicatur in eo quod est esse bonum. Ipsum igitur eorum esse bonum est; tunc enim in eo. Qua in re soluta quaestio est. Idcirco enim licet in eo quod sint bona sint, non sunt tamen similia primo bono, quoniam non quoquo modo sint res ipsum esse earum bonum est, sed quoniam non potest esse ipsum esse rerum, nisi a primo esse defluxerit, id est bono; idcirco ipsum esse bonum est nec est simile ei a quo est. Illud enim quoquo modo sit bonum est in eo quod est; non enim aliud est praeterquam bonum. Hoc autem nisi ab illo esset, bonum fortasse esse posset, sed bonum in eo quod est esse non posset. Tunc enim participaret forsitan bono; ipsum uero esse quod non haberent a bono, bonum habere non possent. Igitur sublato ab his bono primo mente et cogitatione, ista licet essent bona, tamen in eo quod essent bona esse non possent, et quoniam actu non potuere exsistere, nisi illud ea quod uere bonum est produxisset, idcirco et esse eorum bonum est et non est simile substantiali bono id quod ab eo fluxit; et nisi ab eo fluxissent, licet essent bona, tamen in eo quod sunt bona esse non possent, quoniam et praeter bonum et non ex bono essent, cum illud ipsum bonum primum est et ipsum esse sit et ipsum bonum et ipsum esse bonum. At non etiam alba in eo quod sunt alba esse oportebit ea quae alba sunt, quoniam ex uoluntate dei fluxerunt ut essent, alba minime. Aliud est enim esse, aliud albis esse; hoc ideo, quoniam qui ea ut essent effecit bonus quidem est, minime uero albus. Voluntatem igitur boni comitatum est ut essent bona in eo quod sunt; uoluntatem uero non albi non est comitata talis eius quod est proprietas ut esset album in eo quod est; neque enim ex albi uoluntate defluxerunt. Itaque quia uoluit esse ea alba qui erat non albus, sunt alba tantum; quia uero uoluit ea esse bona qui erat bonus, sunt bona in eo quod sunt. Secundum hanc igitur rationem cuncta oportet esse iusta, quoniam ipse iustus est qui ea esse uoluit? Ne hoc quidem. Nam bonum esse essentiam, iustum uero esse actum respicit. Idem autem est in eo esse quod agere; idem igitur bonum esse quod iustum. Nobis uero non est idem esse quod agere; non enim simplices sumus. Non est igitur nobis idem bonis esse quod iustis, sed idem nobis est esse omnibus in eo quod sumus. Bona igitur omnia sunt, non etiam iusta. Amplius bonum quidem generale est, iustum uero speciale nec species descendit in omnia. Idcirco alia quidem iusta alia aliud omnia bona.