LOGOI

Passage

Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona 1.p2

lat boethius stoa003 perseus lat1

I. Communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam. Harum duplex modus est. Nam una ita communis est, ut omnium sit hominum, ueluti si hanc proponas: Si duobus aequalibus aequalia auferas, quae relinquantur aequalia esse, nullus id intellegens neget. Alia uero est doctorum tantum, quae tamen ex talibus communis animi conceptionibus uenit, ut est: Quae incorporalia sunt, in loco non esse, et cetera; quae non uulgus sed docti comprobant.

Provenance

  • Stable ID boethius:stoa003-perseus-lat1:1.p2
  • Source Boethius, Quomodo Substantiae in Eo Quod Sint Bonae Sint Cum Non Sint Substantialia Bona — Perseus canonical-latinLit lemmatized (CLTK) · cc-by-sa-4.0
  • Receipt https://logoi.health/receipts/soul-word-journey-v0