Passage
Julius Caesar, De Bello Civili 1.7.8
lat caesar phi002 perseus lat2
conclamant legionis xiii, quae aderat, milites — hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant — sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.