Passage
Julius Caesar, De Bello Civili 2.29.1
lat caesar phi002 perseus lat2
Atque in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis; is variis hominum sermonibus celeriter augetur. unusquisque enim opiniones fingebat, et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat.