LOGOI

Passage

Julius Caesar, De Bello Civili 2.42.1

lat caesar phi002 perseus lat2

Curio ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque preces audiri intellegit, unam ut in miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus proximos colles capere universos atque eo signa inferri iubet. hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus.

Provenance