Passage
Julius Caesar, De Bello Civili 3.101.2
lat caesar phi002 perseus lat2
perturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus certis, magno vento et secundo conpletas onerarias naves taeda et pice et stuppa reliquisque rebus, quae sunt ad incendia, in Pomponianam classem immisit atque omnes naves incendit xxxv, e quibus erant xx constratae.