Passage
Julius Caesar, De Bello Civili 3.23.1
lat caesar phi002 perseus lat2
Libo profectus ab Orico cum classe cui praeerat navium l Brundisium venit insulamque quae contra portum Brundisinum est occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos tueri.