Passage
Cato, De agri cultura 143
lat cato stoa001 perseus lat1
opus sunt parentur curenturque diligenter. vilicae quae sunt officia, curato faciat. si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. ea te metuat facito. ne nimium luxuriosa siet. vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur neve domum neve ad sese recipiat. ad cenam nequo eat neve ambulatrix siet. rem divinam ni faciat neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae. scito dominum pro tota familia rem divinam facere. munda siet: villam conversam mundeque habeat: focum purum circumversum cotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat, per eosdemque dies lari familiari pro copia supplicet. cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. gallinas multas et ova uti habeat. pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa et pira et uvas in doliis et mala strutea, uvas in vinaciis et in urceis in terra obrutas et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat. mala Scantiana in doliis et alia quae condi solent et silvatica, haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. farinam bonam et far suptile sciat facere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable