LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 1.1.p3

lat celsus phi002 perseus lat4

Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est. Rarus corpus excitat, frequens solvit. Cum autem frequens non numero sit sed natura , ratione aetatis et temporis, scire licet eum non inutilem esse, quem corporis neque languor neque dolor sequitur. Idem interdiu peior est, noctu tutior, ita tamen, si neque illum cibus, neque hunc cum vigilia labor statim sequitur. Haec firmis servanda sunt, cavendumque ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable