Passage
Celsus, De Medicina 1.2.p4
lat celsus phi002 perseus lat4
Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus moveat, nisi tamen id perquam inbecillum est: melior autem est sub divo quam in porticu; melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut viridia efficiunt, quam quae tecto subest; melior recta quam flexuosa. Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est. Ac ne his quidem athletarum exemplo vel certa esse lex vel inmodicus labor debet. Exercitationem recte sequitur modo unctio, vel in sole vel ad ignem; modo balineum, sed conclavi quam maxime et alto et lucido et spatioso. Ex his vero neutrum semper fieri oportet, sed saepius alterutrum pro corporis natura. Post haec paulum conquiescere opus est.