LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 1.3.p10

lat celsus phi002 perseus lat4

Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuvenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit. Calida lavatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes movent. Iuvenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest. Quibus iuvenibus fluxit alvus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute solvitur. Melior est autem in iuvene fusior, in sene adstrictior.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable