Passage
Celsus, De Medicina 1.3.p5
lat celsus phi002 perseus lat4
Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae et capitis gravitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus: utilis plenis, biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt. Nam sive plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne conrumpatur non oportet: si vero corruptum est, nihil commodius est quam id, qua via primum expelli potest, eicere. Itaque ubi amari ructus cum dolore et gravitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliva vel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est; similiterque ei, qui vel caelum vel locum mutat; isque, quibus, si per plures dies non vomuerunt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit. Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: interdum valetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc cottidianum habeat. Qui vomere post cibum volt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere; si difficilius, aquae vel salis vel mellis paulum adicere. At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum vel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarint. Qui vomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare; si post cenam, postero die lavari et in balneo sudare. Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit, nisi haec mora gravitatem pectori faciet.