LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 1.3.p6

lat celsus phi002 perseus lat4

Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiuvare possunt quies et inedia quae per illas maxime eveniunt? Qui deicere volet, primum cibis vinisque utetur iis, qui hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt: adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable