Passage
Celsus, De Medicina 1.3.p9
lat celsus phi002 perseus lat4
Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies. Contra solvit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum conprimit, compressum solvit; itemque conprimit is vomitus, qui statim post cibum est, solvit is, qui tarde supervenit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable