LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 1.pr.p10

lat celsus phi002 perseus lat4

Contra ii, qui se Empiricos ab experientia nominant, evidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur: obscurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non conprehensibilis natura sit. Non posse vero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat quam Herophilo? cur huic potius quam Asclepiadi? Si rationes sequi velit, omnium posse videri non inprobabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi neque auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse. Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret: nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam. Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos haec causae facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris, neque ex his patere medicinam. Quod si scientiam hanc non subiciat evidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est. Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus. Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diversa de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint: id enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diversae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi vias traxerint. Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis: aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse; levatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecerant; eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo; gravioresque eos factos, qui se implerant. Haec similiaque cum cottidie inciderent, diligentes homines notasse quae plerumque melius responderent; deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa discernentem a salutaribus.

Provenance