LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 1.pr.p13

lat celsus phi002 perseus lat4

Cum haec per multa volumine perque magnas contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur, subiciendum est, quae proxima vero videri possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diversas sententias; quod in plurimis contentionibus deprehendere licet sine ambitione verum scrutantibus: ut in hac ipsa re. Nam quae demum causae vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus vel trahatur vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur. Cuius autem rei non est certa notitia, eius opinio certum reperire remedium non potest. Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam. Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adiuvant excitando artificis ingenium: itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit perfectumque. Verique simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti sint febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque maiores medicos extitisse. Ratione vero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas neque inter naturales actiones, tamen saepe : est enim haec ars coniecturalis. Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut adsuevit. Rarius sed aliquando morbus quoque ipse novus est: quem non incidere manifeste falsum est, cum aetate nostra quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente intra paucas horas exspiraverit, sit ut nobilissimi medici neque genus mali neque remedium invenerint. Quos ego nihil temptasse iudico, quia nemo in splendida persona periclitari coniectura sua voluerit, ne occidisse, nisi servasset, videretur: veri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali verecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus. Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum. Cum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inveniat, quod non utique fortasse sed saepius tamen etiam respondeat. Petet autem novum quodque consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt), sed ab iis, quae explorari possunt, id est evidentibus causis. Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an vigilia an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperentia libidinis. Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, validi nervi an infirmi, frequens adversa valetudo an rara, eaque, cum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa; quod is vitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate: ex his enim similibusque saepe curandi nova ratio ducenda est.

Provenance