LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 1.pr.p16

lat celsus phi002 perseus lat4

Themisonis vero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio novo nomine artis indiget, si modo (quod primum est) non memoriae soli sed rationi quoque insistit. Si, vero quod propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent; eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus videt: quid autem conpressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus; si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus. Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est; neque adiectum quicquam empiricorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam vulgaria. Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, cum subtilem medicinae rationem non noverint, communia tantum vident; et qui ampla valetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt. Neque Hercules istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam vetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia et propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi instra suam professionem consistere ullo modo possunt: siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera diversa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest. Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere; aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum vacat. Nihil autem horum sic ut aliud curatur.

Provenance