Passage
Celsus, De Medicina 2.1.p9
lat celsus phi002 perseus lat4
Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique his vero optime valent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuvenes hieme quique inter iuventam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est. Tum sique inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant. Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones; maximeque caninis dentibus orientibus male habent; quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime venter adstrictus est. At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, verrucarum quaedam genera dolentia ἀκροχορδόνασ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur. Incipiente vero iam pube, et ex iisdem multa, et longae febres, sanguinis ex naribus cursus. Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est; fereque iuvenes sunt, qui sanguinem expuunt. Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum ἁιμορ Graeci appellant) profusio. In senectute spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus (καχεξίαν Graeci appellant), nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et quae secuntur hanc, tormina vel levitas intestinorum ceteraque ventris fusi mala. Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore vix evenit.