LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 2.14.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Ungui enim leviterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum. Longa vero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus convenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur. Amat autem hoc auxilium valetudo longa et iam a primo inpetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli. Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona valetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamvis levi de causa, exasperetur. Potest morbus minus gravis esse quam fuerit, neque ideo tamen solvi, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit. Sed ut levata quoque adversa valetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente: verum, si fieri potest, cum ex toto corpus ea vacabit; si minus, certe cum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores ipsius frictio levat, non in inpetu tamen doloris, et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet; maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus, ideoque extremas partes perfricamus. Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit: id enim ex viribus hominis colligendum est; et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies, si robustior, potest ducenties esse faciendum; inter utrumque deinde, prout vires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in viro, minus saepe in puero vel sene quam iuvene manus dimovendae sint. Denique si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est: nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum sive per id aliud levamus. At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat. In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra (II. 6, 7) posui. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable