Passage
Celsus, De Medicina 2.18.p11
lat celsus phi002 perseus lat4
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce aut vehemens aut mustum aut magnae vetustatis valentissimi generis est. At acetum et id vinum, quod paucorum annorum vel austerum vel pingue est, in media materia est; ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet. Aqua omnium inbecillissima est; firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum; firmior ex eo vino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est. Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uva est, eo valentius est. Aqua levissima pluvialis est, deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec ex nive aut glacie: gravior his ex lacu, gravissima ex palude. Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus. Nam levis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur. Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae genere pro viribus, modusque omnium pro genere sumendus. Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet, et robustis apta validissima est. Plus deinde aliquis adsumere ex levioribus potest: magis in iis, quae valentissima sunt, temperare sibi debet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable