Passage
Celsus, De Medicina 2.33.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
33 Evocare vero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succuritur (V. Proem., 1, 2), opitulentur, in praesentia differam: ponam vero ea, quae prompta et iis morbis, de quibus protinus (III, IV) dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem vis est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable