Passage
Celsus, De Medicina 2.7.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
Sed cum proposuerim signa, quae in omni adversa valetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit aut venturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, ii vel capitis doloribus conflictantur, vel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut visceribus aut alvo laborant. Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur. Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare. Ubi pedes turgent, longae deiectiones sunt; ubi dolor in imo ventre et coxis est, aqua inter cutem instat: sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet. Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter nihil reddit nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra parte ventris invicem oritur atque finitur: sed a iocinere id malum proficisci videtur. Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur (στρόφουσ Graeci nominant), coxaeque dolores manent, eaque neque tempore neque remediis solvuntur. Calor autem articulorum prout in pedibus manibusve aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nervi contrahantur, aut si id membrum ex levi causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheiragramve, vel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes gravis habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur. Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur. Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum vitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora iisdem dolent noctuque corpora insudant. Si frons prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu vehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet. Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuvenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem. Febris autem, quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertitur. Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque vomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur. Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est. Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi esse. Eadem viridis aut viscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur. At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica vel renes exulcerati sunt. Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile vel rufum vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est. At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes dolent, in eadem vesica vitium est. Calculosi vero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur paulatimque; interdum etiam sine voluntate destillat; eadem harenosa est; nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem levant. Gravitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est; atque ea cursu omnique motu agentur. Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis vicibus, inplicant. Feminae vero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur: nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urguet, calculum sentiunt. At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone vitium est. Mulieri gravidae sine modo fusa alvus excutere partum potest. Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod intus gerit: durae mammae sanum illud esse testantur. Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum vel rigor timeri potest: at si a priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor vel insania expectanda est: interdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alvi sequitur. Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur. Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit. At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est, atrae bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obversentur. At quibus magni lienes sunt, iis gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguinis aliqua parte prorumpit; quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat. Si in ventrem sanguis confluxit, ibi in pus vertitur. Si a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus sine febre aliqua parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Urina quoque, quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.