Passage
Celsus, De Medicina 2.7.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
Haec vero, cum sine febre quoque vel latentium vel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit, atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit, sermo subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior; aut ubi raro quis et vehementer spirat, venasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus. Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae, vel nullo dolore substante somnus ereptus, continuataque nocte et die vigilia, vel prostratum contra consuetudinem corpus in ventrem, sic ut ipsius alvi dolor id non coegerit, item robusto adhuc corpore insolitus dentium stridor insaniae signa sunt. Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret manente adhuc febre subsedit, periculum adfert primum furoris, deinde interitus. Auris quoque dolor acutus cum febre continua vehementique saepe mentem turbat; ex eo casu iuveniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt: ita sustinent, dum is adfectus in pus vertatur. Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem venturum esse testantur. Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum dolores erunt. Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his nervorum distentio. Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit; idque saepe intra septimum diem occidit. Quod nisi incidat, sequitur, ut aliqua parte suppuret. Deinde post alvi longam resolutionem tormina, post haec intestinorum levitas oritur; post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem vitia pulmonum, post haec insania; post magnos fervores corporis nervorum rigor aut distentio; ubi caput vulneratum est, delirium; ubi vigilia torsit, nervorum distentio; ubi vehementer venae super ulcera moventur, sanguinis profluvium. Suppuratio vero pluribus morbis excitatur: nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in iuvenioribus tamen: nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur. Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt: sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit. Aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris; sed tum in superioribus partibus fit abscessus; ac si inter ipsa viscera non fit, circa aures erumpit. Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in ventre est; is, qui supra umbilicum quam is, qui infra est. Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis vel in articulis aliquid abscedit. Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, exque eo casu plerumque infra transversum septum, quod Διάφραγμα Graeci vocant, fit abcessus. Dolor etiam pulmonis, si neque etiam per sputa neque per sanguinis detractionem neque per victus rationem finitus est, vomicas aliquas intus excitat aut circa vicesimum diem aut circa tricesimum aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagensimum. Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis aut inhorruit aut gravitatem eius partis sensit. Sed hae vomicae modo a pulmone modo a contraria parte nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat: ipsum calidius est et, si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo videtur. Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, eaque interdiu levior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi cavi sunt, malae rubent, venae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur. Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficultas, vomica vel ante vel circa vicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant, sed quo minus cito adfecerint, eo tardius solventur. Solent etiam in gravi morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consecuta et reliquum corpus invaluit, pedes tamen decidunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable