Passage
Celsus, De Medicina 2.8.p30
lat celsus phi002 perseus lat4
At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur, utique si contraria iis, quae supra (Section: Section: 8, 9) posita sunt, subsecuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus adsurgunt: hi tutiores quidem sunt, quam qui supra conprehensi sunt, si adtendunt; sed fere fiducia secundae valetudinis opprimuntur. Illud iure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et adfligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur: nam sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable