LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 2.8.p34

lat celsus phi002 perseus lat4

At intestinorum levitas periculosior est, si frequens deiectio est, si venter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leve et mali odoris; si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia tunc liquor omnis non in vesicam sed intestina descendit); si os exulceratur, rubet facies et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et cupiditas non est; inter quae cum evidens mors sit, multo evidentior est, si iam longum quoque id vitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable