Passage
Celsus, De Medicina 2.9.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
Cognitis indiciis, quae nos vel spe consolentur vel metu terreant, ad curationes morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae. Communes, quae pluribus opitulantur morbis; propriae, quae singulis. Ante de communibus dicam (X-XXXIII): ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in adversa tantum valetudine adhibentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable