LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 3.18.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar, quae et acuta et in febre est: φρένησιν Graeci appellant. Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena. Quod non quidem leve est neque incidere potest nisi in febre vehementi; non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breve esse consuevit levatoque accessionis impetu protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est. Phrenesis vero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamvis adhuc sapiat, tamen quasdam vanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Eius autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii tristes sunt; alii hilares; alii facilius continentur et intra verba desipiunt; alii consurgunt et violenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur.— Ex his autem eos, qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum est: eos, qui violentius se gerunt, vincire convenit, ne vel sibi vel alteri noceant. Neque credendum est, si vinctus aliqui, dum levari vinculis cupit, quamvis prudenter et miserabiliter loquitur, quoniam is dolus insanientis est. Fere vero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod iis contrarium esset exterriri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant. At Asclepiades, tamquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos eos dixit. Neutrum autem perpetuum est: alium enim lux, alium tenebrae magis turbant; reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi vel hoc vel illo modo possit. Optimum itaque est utrumque experiri, et habere eum, qui tenebras horret, in luce, eum qui lucem, in tenebris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si vires habet, loco lucido; si non habet, obscuro continendus est. Remedia vero adhibere, ubi maxime furor urget, supervacuum est: simul enim febris quoque increscit. Itaque tum nihil nisi continendus aeger est: ubi vero res patitur, festinanter subveniendum est. Asclepiades perinde esse dixit his sanguinem mitti ac si trucidentur: rationem hanc secutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta, neque sanguis nisi in remissione eius recte mitteretur. Sed ipse in his somnum multa frictione quaesivit, cum et intentio febris somnum impediat et frictio non nisi in remissione eius utilis sit. Itaque hoc quoque auxilium debuit praeterire. Quid igitur est? Multa in praecipiti periculo recte fiunt alias omittenda. Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si vires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet. Minus deliberari potest, an alvus ducenda sit. Tum interposito die convenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fovere, in qua verbenae aliquae decoctae sint vel ex reprimentibus; aut prius fovere, deinde radere, et iterum fovere; ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus. Quae tamen facienda sunt in iis, quibus vires non desunt: si vero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique aliquo madefaciendum est. Utiles etiam in quibuscumque viribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur. Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in iis, qui minus hilares quam in iis, qui nimis tristes sunt. Adversus autem omnium sic insanientium animos gerere se pro cuiusque natura necessarium est. Quorundam enim vani metus levandi sunt, sicut in homine praedivite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur. Quorundam audacia coercenda est, sicut in iis fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur. Quorundam etiam intempestivus risus obiurgatione et minis finiendus: quorundam discutiendae tristes cogitationes; ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt. Saepius tamen adsentiendum quam repugnandum et paulatim et non evidenter ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens eius adducenda. Interdum etiam elicienda ipsius intentio; ut fieri in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit: emendando enim convertere animum incipiunt. Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt ii, qui inter epulantes eos conlocarunt. Omnibus vero sic adfectis somnus et difficilis et praecipue necessarius est: sub hoc enim plerique sanescunt. Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam con-ponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum. Si nihilo minus vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papaver aut hyoscyamos decocta sint, alii mandragorae mala pulvino subiciunt, alii vel amomum vel sycamini lacrimam fronti inducunt. Hoc nomen apud medicos reperio. Sed cum Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est. Sic vero significatur lacrima arboris in Aegypto nascentis, quam ibi sycomoron appellant. Plurimi, decoctis papaveris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fovent. Asclepiades ea supervacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe converterent: praecepit autem, ut primo dei a cibo, potione, somno abstineretur, vespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoveretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret vehementer inprimeret; postero deinde die isdem omnibus factis vespere ei daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhiberetur; per hanc enim nos consecuturos, ut somnus accedat. Id interdum fit, et quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi periculum adferat. Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire volumus, excitare postea non possimus. Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, vel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus. Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admovere; quae quia levat morbum, potest etiam somnum facere. Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est: nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique vexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat. Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.

Provenance