Passage
Celsus, De Medicina 3.19.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
19 His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamvis saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo et tempore ex toto thorace et cervicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable