Passage
Celsus, De Medicina 3.19.p3
lat celsus phi002 perseus lat4
Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo vinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen noce ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est ad vinum festinare non oportet. Si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque vinum esse debet neque nullarum virium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte vel tres heminas aeger bibet; si vastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conveniet, et tunc dare. Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte vomere oportet, rursusque post vomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere vini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat. Ultimum auxilium est in alvum tisanae vel halicae cremorem ex inferioribus indere, siquidem id quoque vires tuetur. Neque alienum est naribus quoque aestuantis admovere quod reficiat id est rosa et vinum: si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fovere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et vita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Ubi esse in tuto videtur, verendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque vino tantummodo remoto cotidie validiorem cibum debet adsumere, donec satis virium corpori redeat.