Passage
Celsus, De Medicina 3.2.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
Sed cum ab iis coeperim (lib. II. 2), quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae proposita sunt (lib. II. 2), incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde invicem alternis diebus modo aqua modo vinum, donec omnis causae metus finiatur. Per haec enim saepe instans gravis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut vomitu aut sudationibus aut vino sperant; non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leviora indicia fuerunt, satis sit a vino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuvat; si paulo graviora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a vino, ab omni motu corporis abstinere, cum vehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin vix quisquam, qui non dissimulavit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.