LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 3.20.p1

lat celsus phi002 perseus lat4

20 Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius. In eo difficilior somnus, prompta ad omnem audacem mens est: in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. Lethargum Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.— Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis iis, per quae sternutamenta evocentur, et iis, quae odore foedo movent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, veratrum, castoreum, acetum, alium, cepa. Iuxta etiam galbanum incendunt, aut pilos aut cornu cervinum; si id non est, quodlibet aliud: haec enim cum conburuntur, odorem foedum movent. Tharrias vero quidam accessionis id malum esse dixit, levarique, cum ea decessit; itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non levetur aut levata quoque ea somnus urgueat. Nam si expergiscitur, adhibere eum sopito supervacuum est: neque enim vigilando melior fit, sed per se, si melior est, vigilat. Si vero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris levissima est, ut et excernat aliquid et sumat. Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra (2, 3) comprehensa sunt. Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable