Passage
Celsus, De Medicina 3.20.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fovendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto; praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontive inpositum sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inveniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie gravis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non mediocriter adiuvat. Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem servanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorve horis castoreum, si venter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbi-tionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable