LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 3.21.p3

lat celsus phi002 perseus lat4

At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is vehementior est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum revertatur. Cibus valens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut invicem biduo triduove modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si valens est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra (Section: 10) dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable