Passage
Celsus, De Medicina 3.22.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
22 Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos invasit. Atque huius quoque plures species sunt. Una est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullius vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit: a)trofi/an Graeci vocant. Ea duabus fere de causis incidere consuevit; aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus quam debet adsumit: ita quod vel deest infirmat, vel quod superat corrumpitur. Altera species est quam Graeci kaxeci/an appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quom longo morbo vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum malis medicamentis corpus adfectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidve simile incidit. Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant. Tertia est longeque periculosissima species, quam Graeci phthisin nominarunt. Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat; huic exulcerato accedit; ex hac febricula levis fit, quae etiam cum quievit, tamen repetit; frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est. Itaque qui de morbo dubitant, hac nota utuntur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable