LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 3.22.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Cum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit, qui laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine oneraverit, concoctionem impediat. Si vero plus iusto qui adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec ad iustum modum perveniat. Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato; per manus quoque exerceri: si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet. Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur; aut inposita resina et abducta subinde idem facere. Utile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus. Cibi vero esse debent ex iis, quae facile concoquantur: qui maxime alunt. Ergo vini quoque, sed austeri, necessarius usus est; movenda urina.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable