LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 3.22.p4

lat celsus phi002 perseus lat4

Quod si mali plus est et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is moribus, cum inveteravit, evincitur. Opus est, si vires patiuntur, longa navigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV. Si id inbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est. Si navigationem aliqua res prohibet, lectica vel alio modo corpus movendum est; tum a negotiis abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent; et devitanda cruditas, simulque et sol et frigus; os obtegendum; fauces velandae; tussicula suis remediis finienda; et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdiu etiam tempestivis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua.Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sine biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones. Balineum alienum est. Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana vel ex halica vel ex amulo, lacte adiecto. Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat. Tum in vicem modo his cibis, modo illis utendum est; adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque vel ex pruna cerebellum vel pisciculus et his similia. Farina etiam cum sebo ovillo caprinove mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum adsumi debet leve, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur. Si vehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas ὠμοπάτασGraeci vocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita; cui per se quoque medendum esse manifestum est. Tum ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae; thorax levi manu pertractandus; post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque. Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum, Ceteris diebus bibenda aqua; tum vinum; si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse. Medicamentum etiam est vel plantaginis sucus per se, vel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, vel inter se mixta et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt victus, vehiculum et navis, sunt sorbitio. Alvus cita utique vitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a vino, balineo, venere.

Provenance