Passage
Celsus, De Medicina 3.23.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
Ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et invicem alterum quemque, eadem hora cibi servata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti vim deposuit; at si manet, curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consuevit, ei traditus est, protinus eo fratre victus adhibito, qui supra (Section: 3, 4)conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum vel sanguinis missione vel ductione alvi vel nigro veratro, sicut praeceptum est (Section: 3). Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, vitatis omnibus, quae cavenda dixi (Section: 3), nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus vires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra (Section: 3) scripta sunt, adiectis. Ubi mane experrectus est, corpus eius leviter ex oleo vetere, cum capite, excepto ventre, permulceatur; tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur; post ambulationem loco tepido vehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi adsumat; conquiescat; urbs ante noctem ambulatione utatur; iterum vehementer perfricetur, sic ut neque venter neque caput contingatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo veteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulate gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id tantum utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra (Section: 3) conprehensi sunt, praecipueque vitanda omnia, quae ne fierent excepimus (Section: 3). Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable