LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 3.24.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere alvum, tum, si febris est, eam victus genere discutere; si non est, scamoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit. Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam movent reiectis. Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ergo ubique, si satis virium est, validiora; si parum, inbecilliora auxilia praefero. Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat; tum altero triduo validiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde ad superius genus victus reverti, cum eo ut magis satietur; omisso Graeco vino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum redeat. Per omne vero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balineo; si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam et conclavi cultiore, lusu, ioco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus videtur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, vel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable