LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 3.27.p1

lat celsus phi002 perseus lat4

27 At resolutio nervorum frequens ubique morbus est: interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud ἀποπληξίαν hoc παράλυσιν nominarunt: nunc utrumque παράλυσιν appellari video. Solent autem qui per omnia membra vehementer resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius quidem vivunt, sed raro tamen ad sanitatem perveniunt; plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa. In partibus vero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est. Si omnia membra vehementer resoluta sunt, sanguinis detractio vel occidit vel liberat. Aliud curationis genus vix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, vitam interim infestat. Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sanitas quoque prospicitur. At ubi pars resoluta est, pro vi et mali et corpori vel sanguis mittendus vel alvus ducenda est. Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem vitare praecipue convenit frigus; paulatimque ad exercitationes revertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest. Si id crurum inbecillitas prohibet, vel gestetur, vel motu lecti concutiatur; tum id membrum, quod deficit, si potest, per se, si minus, per alium moveatur, et vi quadam ad consuetudinem suam redeat. Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare vel urticis caesam vel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec revocantur. Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur. Neque alienum est resina cutem tertio quoque die diutius vellere; pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admovere. Unctioni vero aptissimum est vetus oleum vel nitrum aceto et oleo mixtum. Quin etiam fovere aqua calida marina, vel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est. Ac si quo loco vel naturales vel etiam manu factae tales natationes sunt, iis potissimum utendum est; praecipueque in iis agitanda membra, quae maxime deficiunt; si id non est, balneum tamen prodest. Cibus esse debet ex materia media, maximeque ex venatione: potio sine vino aquae calidae. Si tamen vetus morbus est, interponi quarto vel quinto die purgationis causa vinum Graecum salsum potest. Post cenam utilis vomitus est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable