LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 3.27.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Interdum vero etiam nervorum dolor oriri solet. In hoc casu non vomere, non urinam medicamentis movere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit: bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes movendae; balineo raro utendum; mutandum subinde peregrinationibus caelum. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde involvenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum; idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est. Utile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere; fovere aqua, in qua sulpur decoctum sit. Utriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina iactum. Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione vehementi est; quod in aliis doloribus pessimum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable