Passage
Celsus, De Medicina 3.27.p4
lat celsus phi002 perseus lat4
Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si hae victa sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consecuti non sumus, sequitur ut evocetur, deinde, ut maturescat. Omnis tum vomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus vel alvo vel ore redditum. Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat. Utendum maxime sorbitione est, et aqua calida. Ubi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen validiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut agmen egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei vel Graecae nuces vel Abellanae; postea summovendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus vel porri vel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum. Oportebit autem uti in iis partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus; vitandumque erit, ne vel luctando vel currendo vel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur: in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.