Passage
Celsus, De Medicina 3.3.p3
lat celsus phi002 perseus lat4
Tertianarum vero duo genera sunt. Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit. Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam vel minus vel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum levius est. Id genus plerique medici ἡμιτριταῖον appellant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable