Passage
Celsus, De Medicina 3.3.p4
lat celsus phi002 perseus lat4
Cottidianae vero variae sunt et multiplices. Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus vero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequitur integritas; aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac saepe aliae vix quicquam aut nihil remittant sed continuent. Deinde aliae fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque invicem altero die lenior, altero vehementior : aliae tempore eodem postridie revertuntur, aliae vel serius vel celerius: aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt, sudorem movent, aliae non movent; atque alias per sudorem ad integritatem venitur, alias tantum corpus inbecillius redditur. At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt. Ex quo saepe evenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaque alicui priori respondeat. Interdum vero accessiones remissionesque sint, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc verum esset: sed quod evidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque de re sed de verbo controversiam movent, qui, cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi vere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo vix ulla sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable