Passage
Celsus, De Medicina 3.7.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
2 Si vero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est; quae miscenda manu sunt, donec albescant. Eo conclavi tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit; neque multis vestimentis strangulandus, sed admodum levibus tantum velandus est. Possunt etiam super stomachum inponi folia vitis in aqua frigida tincta. Ac ne siti quidem nimia vexandus est. Alendus maturius est, id est a tertio die, et ante cibum idem perungendus. Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione vomere cogendus est; tum dandum frigidum holus, aut pomum ex iis, quis stomacho conveniunt. Si siccus manet stomachus, protinus vel tisanae vel halicae vel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit. Cum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem. Cum iam venter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, vomere debet. Quidam ne vomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur. Ubi utrumlibet factum est, multa veste operiendus est, et collocandus ut dormiat; fereque post longam sitim et vigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus venit; per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in iis tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens vel in thorace vel in pulmone vel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluvium alvi fuit. Si quis autem in huiusmodi febre leviter tussit, is neque vehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.